LEIBNIZ AN CLAUDIO FILIPPO GRIMALDI S. J.
Rom, 19. Juli 1689

Ganz zu Anfang seiner Korrespondenz mit den Chinamissionaren der Gesellschaft Jesu steht Leibniz’ persönlicher Kontakt mit Claudio Filippo Grimaldi während seines Romaufenthalts im Sommer 1689. Hinter den zahlreichen, stichwortartig notierten Fragen zeichnet sich neben Leibniz’ früher Lektüre vor allem von Athanasius Kirchers China illustrata, 1667, bereits die später mehrfach formulierte Überzeugung ab, das Abendland könne vor allem vom naturwissenschaftlichen wie technischen Erfahrungswissen der älteren Zivilisation lernen – während Grimaldis eher nüchterne Auskunft (vgl. §§ 1, 16) Leibniz in seinem Urteil nur bestärkt haben kann, dass China in Hinblick auf die theoretische Durchdringung der Welt sich mit dem Westen nicht messen könne.

Signatur: LBr. 330, Bl. 1 – 2

LEIBNIZ AN CLAUDIO FILIPPO GRIMALDI S. J.
Rom, 19. Juli 1689

ad R. P. Grimaldi
Tanti facio notitiam tuam, Reverendissime Pater,
ut colloqui optarem quotidie, nisi vestrorum negotiorum
respectu cupiditatem meam morari didicissem. Quid
enim optabilius accidere potest homini curioso, quàm
virum videre et audire, qui reconditos ultimi orientis
thesauros, et abdita tot seculorum arcana nobis aperire
potest. Commercia hactenus cum Indis habuimus
aromatum, et variarum Specierum, nondum scientiarum.
Haec vobis debebit Europa; vos Sinensium populos in
scientiis Mathematicis nostris instruitis; per vos vicissim
nobis Sinenses varia naturae arcana debent, quae illis
longa observatione innotuerunt; physica enim magis
experimentis, Mathematica rationibus nititur; in his nostra
Europa excellit, sed experimentis Chinenses vincunt,
quoniam in florente à tot annorum millibus imperio
traditiones antiquorum conservatae sunt, quae in Europa
gentium migrationibus magnam partem periêre. Itaque
ne me ipsum aliquando neglectae occasionis accusem, et
effusa benignitate vestra ignaviùs fruar[,] quaestiunculas
aliquas in schedula adjecta signavi, quibus si vacat aliquid,
prout commodum videbitur à te responderi optem.
Caeterum nescio an videris Epistolam, quam olim insignis
Mathematicus Europaeus scripsit de iis quae ex Sinensibus
ad scientiarum nostrarum profectum inquiri vellet. Eam
in Germania habeo, si nondum ei quisquam vestrum
respondit, curabo ad Te mitti, ut vel nunc tandem inde
fructus aliquis ad Europam perveniat.
Vale Reverendissime pater et fave,
Cultori obsequentissimo G. G. Leibnitio.
Romae 19 jul. 1689

Questiones
(1) An verum Chinenses ignibus artificialibus excellere
super Europaeos, et an ignem Viridem parare possint,
quod nostris Vulcanis adhuc negatum
(2) An Radix Ginseng magnarum virtutum, ut vulgò
praedicatur
(3) An non quaedam plantae egregiae in Europaeas vel
saltem Christianas regiones transplantari posse videantur,
et quae id prae aliis ob utilitatem mereantur
(4) An extet P. Boym Flora Sinica, et quaenam reliqua
habeantur volumina nondum edita de rebus Sinicis
(5) De ligno duro instar ferri, et recto, tubis apto
(6) De Metallo quodam Anonymo ex orientali India allato,
cujus usus pro potu decocti Thee praeparando; est instar
laminae ferreae stanno obductae, sed tamen ex ferro non
est, et flexilitatem habeat,
(7) An et quomodo Chinenses papyrum deauratum et
secta intexant aliis filis, et quaenam habeant peculiaria
in papyrificio
(8) Quomodo sericum bis in anno colligant
(9) Cujusnam naturae terra ex qua fit porcellana, an
transparens per se et an non spes sit similem in Europa
posse reperiri, et non vitreationem verae porcellanae
calx stanni ingrediatur
(10) Quomodo praeparent coria quae postea inflantur
ad lectulos vento plenos faciendos,
(11) An peculiaria quaedam habeant insignis utilitatis,
vernicum genera aliarumve materiarum artificialium
aut artibus mechanicis servientium, item caementorum,
quae aquae, ignive resistunt, et utilia etiam ad piscinas
obducendas et aquam continendam
(12) Praeparatio Laminarum japonensium
(13) In quo differat praeparatio vitri chinensis ab Europaeo,
cum chinense sit magis fragile, sed et magis fusile
(14) An nota sint quaedam Medicamenta probatae
virtutis, quae et in Europa imitari aut ad nos transferre
liceat, ut Moxam imitati sunt nostri. Et de operationibus
Chinensium Chirurgicis
(15) An nulla in Chinensium antiquis monumentis vestigia
Geometriae demonstrativae, et rerum Metaphysicarum.
Et an nota jam illis fuerit propositio quae Pythagorae
Hecatomben meruisse visa est
(16) De Vetustate observationum coelestium apud
Sinenses, et an non haberi possint ad supplendam
Historiam coelestem
(17) De coloraminibus quae lixivio resistunt
(18) De auri foliati impressione in sericum
(19) Quomodo fiant, les Ouattes, materia quaedam
ex serico, quae tunicis, culcitris, aliisque infercitur
(20) An characteres imprimendos semper incidant
ligno, an vero insculpant materiae cuidam molli sponte
indurescenti ad compendium laboris
(21) Nihilne constet de freto inter Asiam et Americam
septentrionales, et de extremitate terrae Jezzo trans
Japoniam, et de correctione chartarum geographicarum
illarum regionum
(22) De vertendis in latinum excerptis quibusdam
utilioribus librorum Sinicorum historicorum maximè
et naturalium.
(23) De Molendinis ventaneis Horizontalibus Chinensium,
quae quovis vento moventur
(24) An peculiares quasdam Machinas habeant, quas in
Europa imitari operae pretium foret et de modo maximos
lapides portandi multorum hominum opera
(25) Quid de clavi characterum Sinicorum sperandum
(26) Quomodo spiritum ardentem distillent Sinenses ex
oriza nostro non inferiorem, et qualis sit eorum chymia
modusque metalla separandi[,] an usi semper cupella
et aquis fortibus[,] an lavent aurum ex arenis, et an in
eo aliquid peculiare
(27) De quibusdam Sinensium artificiis Oeconomicis
agricultoribus, hortensibus etc. utilibus et notatu dignis
(28) De quibusdam vitae commoditatibus, quae Sinensium
exemplo in Europam introduci mererentur
(29) De machinis eorum militaribus aliisque utilibus
observationibus circa rem militarem et nauticam, et
de velis plicatilibus quomodo fiant, et quibus utantur
armaturis contra ictus
(30) De fodinis metallorum et mineralium sinensibus, et
quomodo salem communem, nitrum, et alia talia parent.