LEIBNIZ’ AUFZEICHNUNG AUS DER UNTERREDUNG MIT CLAUDIO FILIPPO GRIMALDI S. J.
[Rom, Sommer 1689]

Ganz zu Anfang seiner Korrespondenz mit den Chinamissionaren der Gesellschaft Jesu steht Leibniz’ persönlicher Kontakt mit Claudio Filippo Grimaldi während seines Romaufenthalts im Sommer 1689. Hinter den zahlreichen, stichwortartig notierten Fragen zeichnet sich neben Leibniz’ früher Lektüre vor allem von Athanasius Kirchers China illustrata, 1667, bereits die später mehrfach formulierte Überzeugung ab, das Abendland könne vor allem vom naturwissenschaftlichen wie technischen Erfahrungswissen der älteren Zivilisation lernen – während Grimaldis eher nüchterne Auskunft (vgl. §§ 1, 16) Leibniz in seinem Urteil nur bestärkt haben kann, dass China in Hinblick auf die theoretische Durchdringung der Welt sich mit dem Westen nicht messen könne.

Signatur: LBr. 330, Bl. 40 – 41

LEIBNIZ’ AUFZEICHNUNG AUS DER UNTERREDUNG MIT CLAUDIO FILIPPO GRIMALDI S. J.
[Rom, Sommer 1689]

Ex colloquio R. P. Grimaldi S. J. ex China advecti
ad quaestiones à me factas
Ad (1) Negat circa ignes artificiales magnam esse
Chinensium supra Europaeos scientiam. Viridem ignem
apud eos non vidit. Ingentes sumtus et labores fiunt
integris velut castellis oppidisque repraesentatis et
accessis [lies: accensis ?]. Pyroboli eorum nec magnum
strepitum faciunt, nec alte assurgunt. Girandolas non
habebant. Eas P. Grimaldus ipsis ostendit. Mirati sunt
admodum rotas motas nunc in unam nunc in contrariam
partem. Camphora frequenter utuntur, ad eum effectum
quo et nostri. Cum aliquando bellum Sino-Tartaricum
repraesentaretur ignibus artificialibus, exhibiti sunt sub
finem characteres Sinici opera hominum in pegmatibus
stantium, et faces tenentium; et hi deinde subito translatis
hominibus mutabantur in alios characteres; quibus pax
per universam Monarchiam repraesentabatur. Habent
et hoc artificium singulare sed laboriosissimum, quod ex
charta complicant aliquid quod exiguae cistulae includitur,
vix semipedis altitudine, deinde aperta subito cistula,
et fundo procidente, explicat se in machinam ingentem,
supra altitudinem camerae; caballum aliamve figuram,
quae deinde incenditur; ita et subitò ingentes lanternae
prodeunt velut ex nihilo, eo camphoratum deinde ignem
ostendunt.
(2) Radicis Ginseng in China ipsa libra 40 circiter scutatis
venditur. Magnas vires habet pro senibus inprimis.
Coquitur cum aqua et decoctum bibitur ut Thee, eo
discrimine quod ipsi Thee infunditur aqua fervens. Hic
coquitur cum aqua. Insipidum est, nec qualitates notabiles
ostendit. Grimaldus Florentiam nonnihil ejus attulit ad
Magnum Ducem.
(3) Est genus quoddam lilii sylvestris[,] oleum ex bulbo
instillatum parti ab arthritide calida[e do]lenti subito
dolorem quasi miraculo tollit. Id quoque secum Florentiam
attulit Grimaldus.
(4) P. Boym Floram Sinicam extare putabat Grimaldus,
sed inquiret. Habent patres ingentia volumina rerum
Chinae naturalium ex imperatoris Archivo quae paulatim
communicabunt Europaeis; ne videatur ex Archivo
descriptum. Metuendum enim est, ne ea re ad Sinenses
per Hollandos delata, suspiciones oboriantur. Itaque
ad modum literarum ex provinciis scriptarum dabunt.
Ibi pleraque de plantis, animalibus et lapidibus regni.
(5) Verissimum est Chinenses imò et Indos habere lignum
durum ad instar ferri, sed difficile satis est ex eo elaborare
aliquid, quia facillimè dissilit. Ex hoc ligno portae aliquae
in Ecclesia domus professae Romana, inprimis illa qua
itur in sacristiam. Dicitur chie-mò lignum ferreum; in
India orientali dicitur Angelin.
(6) Duo sunt metalla Sinensibus, ignota nobis, tale est
Stannum Chinense, quod est argento pulchritudine non
inferius, et ejusdem fere pretii, deinde L[’]ot[t]one bianco
(weiß meßing), ex eo die theepötte fuisse videntur.
(7) Charta Sinensium est ex membranis seu corticibus
arundinum tusis. Maxima faciunt folia, et ejus tenuissime
secta velut in fila intertexunt serico. Sed pluviae aut aëris
injuriis non resistit. Ideò ipsi desiderant nostra fila ex auro,
ipsis ignota.
(9) Terra porcellanae non est transparens per se. Tres
porcellanae species, duae transparentes, flavior, et alba,
altera non transparens [,] ea est nigra. Flavam ipsi maximi
faciunt.
(11) Est genus olei in China, ex resina arboris; hoc vocant
Tumieu. Ipso utuntur in omnibus ferè vernicibus et
caementis. Indurescit ad instar petrae. Ideò coloraminibus
non nimis admiscendum; ita enim desiliunt deinde quasi
crusta contracta[.] Egregiè resistit aquae; et plurimos usus
habet.
(13) Vitrum chinense est ex oriza, cui addunt aliquid
plumbi ad firmitatem.
(16) Chinensium observationibus coelestibus non nimis
fidi potest; est enim genus hominum mercenariorum
quod panis causa invigilabat coelo, non propter gloriam
aut veritatem. Nunc coguntur esse exactiores, sciunt enim
domi observare patres. Patres diligentissimè observant
Lunae appulsus ad planetas, et ea de re habent volumina
collecta. Chinenses malignè agunt, cum vel minimum
vident dissensum inter coelum et calculum subitò
exclamant; Astronomia Europaeorum falsa est [,] redeamus
ad nostram; festucam videntes in aliis, negligentes trabem
suam. Ideò patribus cautione opus est, nec audent de
jovialibus aliisque multum movere, ne his quoque
praedicendis astringantur; atque ideò Eclipsibus sunt
contenti. Puto patrem jam in Portugalliam attulisse
secum, et ibi reliquisse libros coelestium observationum.
Kepleri Epistolam non vidit.
(22) P. Grimaldus libros Sinenses secum allaturus erat,
sed P. Fernandus in hoc genere timidissimus, noluit, veritus
ne casu aliquo detecta re, inde missio detrimentum caperet,
quanquam P. Grimaldi metum nimium putet. Attulit
libellum quem vidi ad instar vocabularii, ubi characteribus
appictae res, et superius adjecta sylva vocabulorum.
P. Grimaldus in Europam mittet exemplar ubi coloribus
illustratae figurae. Non potuit fere quicquam secum
ferre, quia praecipitatum est iter, et ea die qua mandatum
accepit, discessit.
Sexies per Chinam cucurrit imperatoriis usus equis,
qui dispositi ubique ut post tertiam quamque leucam
mutari possint. In Tartaria etiam fuit [;] occidentales
Mongò, at orientales (unde Imperator) Mongiò. Ex
occidentalibus ipsi parent hordae 48. Kia-sack dicuntur
hordarum domini seu reguli. Ad 45 graduum elevationem
populi occurrunt transito flumine Ula, qui a Chinensibus
nomen habent, unus quod cervis utatur, alter quod
canibus.
Nicolao Gabrielowiz Moscovitico legato multum usus
est Grimaldus, eique interpres astitit. Latinè et Gallicè
loquebatur.
Pater bonum chymicum itemque Anatomicum
seu Chirurgum secum ad Chinas ducendum quaerit.
Scientia pulsuum chinica observationibus quibusdam
non contemnendis constat, sed rationes reddere non
possunt neque quicquam norunt de partibus corporis
internis. Imperator est 38 annorum[,] egregiè sentiens,
sed multitudo foeminarum facit, ut nulla spes sit
adducendi ad religionem Christianam.
Quaedam Chinensia non mala inspersit P. Kircher
suo magnetico naturae regno. Patres aliquot Galli in
Sinas nuper transiere non sine periculo missionis, et
intercessione efficaci patris Ferdinandi opus fuit. Sed ea
res facit, ut imposterum Chinenses futuri sint severiores
in admittendo, nec facilè aliis idem licebit.
Fiunt nunc canales novi in China, patrum ductu,
ad 100 leucas.
[Darunter in kleinerer Schrift nachträglich hinzugefügt:]
Peculiaria de Molendinis aqueis.
Pumpen an habeant nostro more; An nota jam
ipsis cochlea Archimedis, an aliqua ipsis Architectura
in aedificiis magnis[.]