LEIBNIZ AN JOHANN FABRICIUS
Hannover, 14. (24.) September 1697.

Als der Helmstedter Theologieprofessor und langjährige Leibnizkorrespondent Johann Fabricius (1644–1729) im Jahre 1697 den von ihm selbst veranstalteten Nachdruck des Breviculus originum nationum et praecipue Saxonicae in Transylvania des Valentin Franck von Franckenstein, 1696 erstmals im heute rumänischen Hermannstadt erschienen, Leibniz
zukommen lässt, hat dieser sich bereits mehrere Jahre mit der  esiedlungsgeschichte Siebenbürgens befasst. Fabricius’ Sendung nimmt er zum Anlass, den durch Francks Urkundenkritik geförderten Forschungsstand zu rekapitulieren und zu den einschlägigen Problemen Stellung zu nehmen: angebliche Ansiedlung von Sachsen durch Karl d. Gr., Sachsenname, Mundart der Siebenbürger Sachsen, aber auch nach den zahlreichen
weiteren Völkern der Walachei und deren Sprachen zu fragen.

Signatur: LBr. 251, Bl. 5 – 6

Zur Einordnung des Briefes in Leibniz’ sprachwissenschaftliche Bestrebungen und den vom Text aufgeworfenen einzelnen Fragen vgl.: Leibniz, Schriften und Briefe zur Geschichte, Hannover 2004, S. 785–797.

LEIBNIZ AN JOHANN FABRICIUS
Hannover, 14. (24.) September 1697

Vir Maxime Reverende et Celeberrime

Multum Tibi debeo, […] quod origines nationum
Transylvaniae à Dn. Valentino Franco à Franckenstein,
Viro, ut apparet, egregio scriptas mecum communicas,
quae possunt eos errore suo liberare qui, nescio quas
longinquas vel à Carolo M. vel ab anterioribus etiam
temporibus, Saxonum Daciae origines fingunt. Sanè
Carolum eousque penetrâsse non apparet. Saxones
quosdam in regiones Transrhenanas ab eo translatos quos
Ludovicus pius restituit, memorant scriptores non tacituri
Colonias tam longinquas, cum et Saxones in exercitu Caroli
contra Hunnos non praetermittantur. Equidem Gothi et
Gepidae et Longobardi et alii Germani populi in Pannonia
sedêre, ut taceam verisimile videri jam antea antiquos
Dacos cognatos Getis (si Straboni aliisque credimus)
Gothicam fuisse seu Germanicam gentem. Sed quicquid
illic fuit Germanum, id dudum abolitum esse putandum
est gentium migrationibus; et assentiendum demonstranti
autori, Germanos hospites à Regibus Hungariae jam
Christianis privilegiis datis fuisse allectos urbesque affluxu
mercatorum et opificum et quorundam etiam militarium
Virorum opplevisse, ut in Prussia et Livonia: eo tamen
discrimine, quod in has regiones per vim irrupêre, in
Hungariam verò venêre invitati. Optandum ut diplomata
aliqua obtineri possint, quibus ista magis illustrentur
praeter id quod dedit Toppeltinus in Orig. Transylv. (quem
ad manus habeo) pag. 16 sqq. Regis Andreae concessum
Saxonicae nationi immunitatis privilegium, in quo gaudeo
Dn. Francum correxisse errorem et substituisse v o c a t i
pro d o n a t i , magno utique discrimine; illa enim vox
novos hospites esse declarat, haec quasi pristinos Incolas
repraesentat. Honorisque ipsorum interest Saxonum ut
non quasi servi prius, libertate d o n a t i , sed promissa
libertatis ingenitae conservatione v o c a t i credantur.
Nosse operae pretium foret, utrum sigillum originali
privi-legio Regis sit appensum, vel additum Monogramma;
tum et qui Testes Diplomati (ut solet) accesserint,
haec enim omnia praeterit Toppeltinus, quae si opera
Viri praeclari poterimus impetrare, plurimum adjiciet
beneficio suo.
Itaque quando Tibi cum eo commercium est
literarium, rogare audeo et usus occasione tam commoda
obtineas nobis quae augere notitias nostras possint.
Equidem Diploma Andreae Regis non Saxonas sed
Teutonicos nominat; et Hermannus ille, à quo Hermanstat,
Noribergensis fuisse dicitur: et alioqui constat persaepe
ab Italis Gallis aliisque exteris omnes omnino Germanos
dici Saxones, postquam Francorum appellatio Gallis magis
tribui coepit; et insigne rutae ab Hermanstadiensibus
serius haud dubiè ascitum videtur, appellationi
opinionique populari servientibus. Interea nolim negare,
Transylvaniae Germanos peculiariter ad Saxones referri
debere, praesertim si favet dialectus; de qua accuratius
inquiri par erit, an Westphalicae vel Saxonicae inferiori
sic satis consentiat. Itaque specimina quaedam haberi
optem, ut à plebejis hominibus pronunciantur, indicemque
vocabulorum provincialium, quae etsi Germanica, tamen
omnibus Germanis nota non sunt, hinc enim melius
judicabimus de origine et dialecto.
Sed et de caeteris Transylvaniae habitatoribus
quaedam amplius sciri optem. Scyculos ab Hungaris
distinguit Dominus Autor. Sed Toppeltinus ait ejusdem esse
originis cum caeteris Hungaris. Lingua rem optimè definierit,
utrum nempe sit sincerè Hungarica, an multum peregrini
habeat admistum sive Sarmaticum vel Slavonicum (quod
nunc pro eodem accipio lingua Slavonica latissimè sumta),
sive etiam ab alia Scythica gente. De Wa l a c h i s vel
Blachis omnes consentiunt linguam plurimum habere
latini. Semper mihi suspicio fuit, posse in aliquibus Daciae
angulis aliquas superesse reliquias linguae C u m a n a e .
Nam Cumanos seculo XIII Rex Hungarorum recepit,
habitationemque iis concessit; etsi postea cum bellum
Tartaricum ingrueret, pro maximâ parte fuerint deleti.
Cumania autem videtur sese ab Hungaricis ditionibus
ad pontum Euxinum porrexisse.
Cum dicit Dn. Autor in Wallachia et Moldavia linguam
Ruthenicam cum Latina, in Bulgariâ verò et Mysia cum
Illyrica esse confusam, velim ego nosse quid hic significet
I l l y r i c a . Vulgo sic ipsam appellant Slavonicam, sed
aliud ab ipso intelligi puto, cum alias à Ruthenica non satis
distingueretur, quae et ipsa est Slavonici generis.
De C i n g a r i s quorum aliquae in Dacia habitationes,
dignum itidem altiùs inquiri. Celeberrimus Wagenseilius
in nuperâ appendice Noribergensium Memorabilium
Cingaros à Judaeis ubique Germania pulsis ingeniosè satis
derivat, et linguam revocat ad Hebraeam; sed Dominus
Autor, qui dicit eos ubique una uti lingua fundamentali,
etsi Dialectis diversâ videtur plura et certiora suppeditare
posse. Toppeltinus eos vult Graecorum ferè religionem sequi
et aliquam baptismi nomine cerimoniam peragere, certè
nihil offert quod sapiat judaismum.
Postremò mirum mihi videtur, quòd Toppeltinus refert
Saxonas Transylvanos se ipsos quidem vocare Detschen,
caeteros vero Germanos M u e s e r . Ipse Toppel[t]inus
vult Detschen esse à Dacis[,] Muesr à Monsieur Gallico;
sed fortasse Detschen nihil aliud quam Deutschen; quid verò
Muesr? Nam Gallicum Monsieur longissimè relegandum
puto. Cum idem Toppeltinus dicat:
G e r m a n i c a m l i n g u a m m a l è i n t e l l i g i m u s ,
i n t e l l i g i e t i a m a b i p s i s v i x p o s s u m u s ,
addatque se multa vocabula Gallica, Italica, Hispanica,
Anglica, Turcica et Tartarica in suorum sermone notâsse,
itaque optandum foret, Dictionariolum Germanicae
Transylvanorum plebejorum linguae haberi, precesque
aut alia specimina adjungi, non ad nostrum sermonem
accomodata, sed genuina.
Haec sunt Vir Maximè Reverende, quae super
hoc argumento ad Te perscribenda putavi, Tibique
arbitrandum relinquo an ad egregium dissertationis
Autorem, Virum, ut apparet, non minùs doctrinâ quam
dignitate praestantem, desiderata mea pervenire dignum
aut commodum putes. […] Vale. Dabam
Hanoverae 14. Septemb. 1697.
Deditissimus
Godefridus Guilielmus Leibnitius

P.S. Cum in privilegio Regis Andreae mentio fiat
Blachorum et Bissenorum et de Blachis quid sint constet,
quaeritur, quod nationis sint B i s s e n i quorum sylva
à Rege Teutonicis confertur. […]