LEIBNIZ AN JOHANN HERMANN SCHMINCKE
Hannover, 27. Februar 1710.

Der damalige Hofmeister und spätere Hessische Hofhistoriograph Johann Hermann Schmincke (1684 –1743) hat seine umfassend kommentierte Ausgabe der ersten Biographie Karls d. Gr., Einharts Vita Karoli Magni, fast vollendet (sie wird 1711 in Utrecht erscheinen), als er sich 1710 erstmals an Leibniz wendet. Er bittet um Auskunft über einige teilweise bis heute kontroverse Fragen aus diesem Themenkreis, darunter die Teilung des fränkischen Reichs zwischen Karl d. Gr. und seinem Bruder Karlmann, die korrekte Form des Namens Einhart, die erstaunliche Heiratspolitik Karls d. Gr. für seine Töchter sowie textkritische Fragen.

Signatur: Ms XIII, 869, 4 Bl. 30

Vergleiche die detaillierten Erläuterungen in: Leibniz, Schriften und Briefe zur Geschichte, Hannover 2004, S. 703–715.

LEIBNIZ AN JOHANN HERMANN SCHMINCKE
Hannover, 27. Februar 1710.

Vir doctissime
Literas Tuas eruditionis Tuae ac diligentiae, tum erga
me humanitatis certissimos testes dudum accepi, sed
differre rescriptionem iter Brunsvicense coegit, quod me
opinione diutius tenuit, adversa valetudine superveniente.
Nunc redux recreatusque officio satisfacio.
Quaestiones quas moves in Carolina Historia tuo
ingenio; et sententiae in quas inclinas, etiam judicio dignae
sunt. Controversiam de partitione regni inter filios Pipini I.
Regis, Carolum et Carolomannum ipse olim excussi; rep-
[p]erique in ea exponenda, ut in multis aliis falli Eginhardum,
scriptorem magis elegantem (pro captu temporum) quàm
diligentem; ut vel ex eo intelligas, quod locum nativitatis
Magni Caroli, et similia ignorare se professus est, quae
mea opinione sciri poterant, si indagasset. Ex vero rem
retulit autor qui jussu Childebrandi et Nibelungi de rebus
Francorum scripsit. Ex eo rebus ab utroque Principe actis
conjuncto intelligitur, Carolo primogenito provincias,
magis hostibus expositas regendas à patre assignatas, et
in his Austrasiam inprimis cum Thuringia; Carolomanno
Provinciam, Septimaniam, Burgundiamque, et avulsos ab
Austrasia Allemannos cessisse, Neustriam adhuc magis
scissam; Oceano vicina et Britonibus Carolo, sed superiora
Carolomanno data. Aquitaniam, quod nondum pacata
esset, utrique relictam, quo conjungerent vires; Bajoariam
neutri, quae proprium dominum haberet, etsi comiter
agnoscentem Francici nominis majestatem. Itaque vereor,
ut Blanco concedi possit, Carolum Austrasiae Regem
in nummo dictum, qui Allemannis Alsatisque carebat;
Carolomannum Neustriae, qui Rothomagum aliaque
propriae Neustriae loca non habebat. Faciliùs tamen
Carolo Austrasiae regis appellationem quam Carolomanno
Neustriae tribuerim, cui Burgundia potius cum vicinis
provinciis obvenerat.

Eginhardi et Einhardi idem nomen est, variatum
pronuntiationis flexu. Ita Meginwercum et Meinwercum,
Regenstein et Reinstein, aliaque id genus pro aequivalentibus
habemus. De Imma ejus conjuge, utrum Caroli M.
filia fuerit, difficilis quaestio est. Chronici Laurishamensis
autor non est testis omni exceptione major, nec tamen
planè spernendus. Si filia Augusti fuit Imma, naturalem
fuisse dixerim. Nam legitimarum filiarum nomina
explorata habentur. Vix crediderim Eginhardum,
Lothario filio Ludovici Pii scribentem, n e p t i t a t e m
Augusto juveni tribuere ausum, etsi amitam ejus
qualemcunque in matrimonio habuisset: neque enim
si Immae ex fratre nepos fuisset, etiam Eginhardi erat,
neque Eginhardo licebat inserere se Regiae familiae tam
insolenti voce. Itaque vereor ne locus sit corruptus,
et pro n e p t i t a t e v e s t r a, si non n o b i l i t a t e m
v e s t r a m, certè aliud quiddam simile suspicari oportet;
ut ibidem adhibet mansuetudinem vestram. In eadem
certè Epistola corruptus est similis locus, ubi ait: q u i n
p o t i u s c o g i t [voluntas mea fidelis efficere] u t … v e s t r a
c o g n o s c a t , ubi legitur: v o s d e v e s t r a, sed pro
v o s d e substantivum aliquod simile prioribus, quale
p r u d e n t i a , substitui debet.
Angilberto cum Berta Caroli filia affinem matrimonio
consuetudinem, vel si mavis, matrimonium minus solenne
fuisse apparet, quod scilicet pactis dotalibus carebat;
qualia legitimo matrimonio rescindi poterant, ut ex
iis patet, quae in causa Lotharii Regis Austrasiae sunt
disceptata. Conscium rei patrem fuisse verisimile est,
in filias indulgentem.
Nummi Carolini apud nos non sunt. Sigilla
Osnabrugensium diplomatum dubitatione non carent.
Institutum Tuum praelo Eginhardum reddendi cum notis,
mirificè probo. Scis Annales antiquos Francicarum rerum
Eginhardo tribui: sed vereor, ut tutò. Quercetanus Tomo II
scriptorum Francicorum, ubi hos annales exhibet, locum
non spernendum adducit Monachi qui translationem
S. Sebastiani ad Suessionenses narravit, in quo Eginhardo
tribuuntur, quae in Annalibus illis legimus. Sed quia in
Codicibus conjungi solebant annales illi cum vita Caroli
Eginhardina; potuit decipi monachus, et utrumque opus
tribuere eidem autori: cum tamen et stylo et sententiis
differre videantur. Friderici Besselii editionem vitae cum
notis non spernendis Tibi visam puto. Is quoque Comitis
Nuenarii fidem vindicavit. Praeclare facies, si porro insistes
tam utilibus curis. Ego certè, si qua in re possim, libenter
adiuvabo, et gratanter inposterum intelligam, res tuas vel
in itineribus vel domi eo esse loco, ut progredi tibi liceat
in republica literaria demerenda. […]
Dabam Hanoverae 27 Feb. 1710.